1 | Piammon: Licet a nonnullis soleant indifferenter monasteria pro coenobiis appellari, tamen hoc interest, quod monasterium nomen est diversorii, nihil amplius quam locum, id est, habitaculum, significans monachorum; coenobium vero etiam professionis ipsius qualitatem disciplinamque designat. Et monasterium potest etiam unius monachi habitatio nominari; coenobium autem appellari non potest, nisi ubi plurimorum cohabitantium degit unita communio. |
2 | Dicuntur sane monasteria, etiam in quibus sarabaitarum collegia commorantur. |